monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 53, 11
Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est. Voluntarie sacrificat Domine, qui pro inimicis suis studio pietatis exorat. Nam qui petit inimicorum vindictam, qui se ulcisci desiderat calamitatibus alienis, vel qui propter alia mundi desideria supplicat, voluntarie non sacrificat Domino; quia non eius amore rogat, sed potentiam ipsius rerum aliquarum necessitate deprecatur. Sacrificare autem voluntarie Domino est, puritatem bonae voluntatis offerre; et propter hoc tantum illum colere, timere, vel amare quod Deus est, quod creator, quod rerum omnium pius probatur esse dispositor. Sacrificant etiam voluntarie Deo qui inter angustias passionum iugiter gratias agunt; sicut vir sanctus Iob fecisse memoratur. Sequitur, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est. Congrue nimis ad superiora respondit; ut in cuius virtute salvus fuerat factus, eius nomini hostiam confessionis offerret. Confiteri enim hic, laudare significat; quia verbum istud (sicut saepe diximus) homonymum est. Addidit, quoniam bonum est; illum enim velle laudare, inaestimabile bonum est, unde et mens sancta reficitur, et mundi istius adversitas effugatur.